- CAULAE
- CAULAEproprie munimenta et septa ovium, de quibus vide infra, voce Pastor.Inde ad alias res traducta vox; caulas corporis, caulas palatii, caulas aetheris, l. 2. v. 949. l. 3. v. 256. 703. 708. l. 4. v. 622. 661. l. 6. v. 491. 839 dicit Lucretius. In Glossis veterib. caulae sunt septa seu cancelli tribunalium, Graecis αὐλαὶ et αρχεῖα, turbis cohibendis; cuiusmodi cancellum in summis Galliae Tribunalibus barrellum dicunt. Sed et in Templis similes cancelli facti erant, intra quos solis Clericis consistere licebat. Capitularia Caroli M. l. 7. c. 291. Ut nulla femina ad Altare praesumat accedere, aut Presbytero ministare, vel intra cancellum stare aut sedere. Et l. eôd. c. 203. Pars illa, quae cancellis versus Altare dividitur, choris tantum psallentium pateat Clericorum, etc. Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 16. et ad Solin. p. 922. Vide hîc passim, inprimis in vocibus Barrae, Cancelli, Secretarium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.